monumenta.ch > Cassiodorus > I. FORMULA CONSULATUS. (a 511) > sectio 17 > sectio 11 > csg456.89 > sectio 17 > XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > csg7.113 > sectio 20 > 7 > sectio 11 > sectio 26 > csg456.351 > sectio 7 > bnfGrec107.99 > 24
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, XXIII <<<    

Caput XXIV SHOW APPARATUS

1 Imo, inquis, spero ab illo quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis regnum Dei aeternae et coelestis possessionis. Caeterum, vester Christus pristimum statum Iudaeis pollicetur, ex restitutione terrae, et post decursum vitae, apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum! si reddit placatus, quod et abstulerat iratus.
2 O Deum tuum qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O Deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione vero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum eius spiritaliter competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus, De spe fidelium; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio. Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum; sed ante coelum, sed alio statu; utpote post resurrectionem in mille annos, in civitate divini operis Hierusalem coelo delata, quam et Apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est, municipatum in coelis esse pronuntians, alicui utique coelesti civitati eum deputat.
3 Hanc et Ezechiel novit, et apostolus Ioannes vidit, et qui apud fidem nostram est, novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repraesentationem eius conspectu futuram in signum praedicarit. expunctum est orientali expeditione. Constat enim, ethnicis quoque testibus, in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de coelo pependisse, omni meoniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam.
4 Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus, vel amisimus, a Deo prospectam. Siquidem et iustum, et Deo dignum, illic quoque exultare famulos eius, ubi sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni terreni, post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et iudicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum. Disce iam hinc illud et praedicatum a Creatore, et sine praedicatione credendum apud Creatorem. Quid tibi videtur, cum Abrahae semen, post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur; nonne et terrenae et coelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Iacob filium suum: Det, ait, tibi Deus de rore coeli, et de opimitate terrae; nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius.
5 Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio coelestis est roris; secunda, terrenae opimitatis. Nos enim primo ad coelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quoque habet: Quaerite primum regnum Dei, et haec adiicientur vobis. Caeterum, ad Esau pro mittit benedictionem terrenam, et subiicit coelestem: De opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio tua, et a rore coeli.
6 Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad coelestia per Evangelium credendo deducitur. Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad coelum, et angelos alios ascendentes, et alios descendentes, innixum desuper Dominum, temere si forte interpretabimur, scalis his iter ad coelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, Domini constitutum esse iudicio. Cur autem ut evigilavit, et primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii?
7 Cum enim dixisset: Quam terribilis est locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes Dei, et haec porta coeli. Christum Dominum enim viderat, templum Dei, et portam eumdem, per quem aditur coelum. Et utique portam coeli non nominasset, si coelum non aditur apud Creatorem. Sed est et porta quae recipit, et quae perducit, strata iam a Christo; de quo Amos : Qui aedificat in coelum ascensum suum; utique non sibi soli, sed et suis qui cum illo erunt, et, Circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum sponsae.
8 Ita per illum ascensum ad coelestia regna tendentes, miratur Spiritus dicens : Volant velut qui sunt milvi. Ut nubes volant et velut pulli columbarum ad me; scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubibus obviam Domino, secundum Apostolum (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem (cap. VII), et ita semper cum Domino erimus, eatenus dum et in terra et in coelo qui ob utriusque promissionis ingratos, ipsa elementa etiam testatur : Audi coelum, et in aures percipe terra.
9 Et ego quidem, etiamsi nullam spei coelestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de coelo, a Deo coeli, sicut et terrae ita crederem Christum sublimiora pollicentem, eius esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta maiorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, coelestis vero per ipsum Deum annuntiaretur.
10 At tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum novum annuntiet. Prius est, aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis, imo ante omnia est, ut quem coelestia praedicas repromittere aliquod, coelum probes eius. At nunc vocas ad coenam, nec domum ostendis: allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus coeleste regnum repromittit, non habens coelum, quomodo et hominem praestitit, non habens carnem?, praestigia magna etiam promissionis!
Tertullianus HOME



Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, XXIII <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > I. FORMULA CONSULATUS. (a 511) > sectio 17 > sectio 11 > csg456.89 > sectio 17 > XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > csg7.113 > sectio 20 > 7 > sectio 11 > sectio 26 > csg456.351 > sectio 7 > bnfGrec107.99 > 24